SAGUM

SAGUM
SAGUM
vox pure Graeca, a ςάγων, in genere quodvis dtegumentum est. Hinc quae alii coopertoria vel tegumenta equorum dicunt, ea saepe saga nominantur. Iul. Capitolin. in Vero, c. 6. ubi de Volucri eius equo, quem, sagis fuco tinctis coopertum, in Tiberianam ad se adduci iubebat etc. Vegetius Artis veterin. l. 2. Animal locô calidô statues, ac sagis cooperies, alibique passim.
Absyrtus vocat ςιςύρας ἐξ ἐ ρίου αἵ ἱδρῶτα κινοῦ???ι. Sagum pro pallio, vidimus supra, in voce Sagones. In specie autem Sagum, vestimentum erat armis superindui solitum, Ioh. Rosin. Antiq. Rom. l. 5. c. 31. Idem cum Chlamyde Octav. Ferrario. Indumentum scil. seu περιβόλαιον, quod tunicae imponeretur et fibulâ in humeris necteretur; unde auctor Etymologici, χλαμὺς τὸ περιφερὲς καὶ κυκλοειδὲς, τὸ εν ςυνηθείᾳ λεγόμενον Σάγος, ἱμάτιον ὅπερ φοροῦ???ιν οἱ κηροφόροι. Proprie vestis militaris,quâtamen, non tam gregales ac manipulares, quam Ordinum Duces, Centuriones et Praefecti utebantur, Capitolin. in Marco Philosopho c. 27. Per Brundusium veniens in Italiam, togam et ipse sumpsit, et milites tegatos esse iussit, nec usquam fuerunt sagati sub eo milites. De Centurionibus, vide Sueton. Augusto c. 26. de Tribunis, Livium l. 7. c. 34. ubi tamen apparet, fuisse discrimen aliquod, inter Tribunorum, Centurionum, ac Manipulatium Saga, de quo infra, Milites ergo in bello sagati, Sueton. Iulio c. 48. Galli inprimis, unde de Belgis Strabo l. 4. Σαγηφοροῦςι δὲ καὶ κομωτροφοῦςι. Figuram Sagi quod attnet, fuisse vestimentum apertum et infibulatum, quodque reliquis vestibus superinduceretur, Caesar docet l. 1. c. 32 Sinistras sagis involvunt. Silius item l. 17. v. 531.
------ Humeris imponit honorem
Fulgentis Saguli. ------
Hinc extensô eô homines per ludibrium in sublime iactabantur quod a Nerone factum tradit Sueton. et Martialis l. 1. Epig. 4.
Ibis ab excusso missus ad astra Sago.
Idem Sueton. de Othone, c. 2. Ferebatur, inquit, et vagari noctu solitus, atque invalidum quemque obviorum vel potulentum corripere, ac distento sago impositum in sublime iactare. Sic de visco Plin. l. 16. c. ult. Sacerdos candidâ veste cultus, arborem scandit, falce demetit, candido id excipitur sago. Porro tunica longius Sagum fuit, non tamen talare erat, ut vult Vualtrimus, non bene intellecto illo Trebellii in Saturnino; c. 23. Huius insigne est, quod in convivio discumbere milites, ne inferiora denudarentur, cum Sagis iussit hieme gravibus, aestate perlucidis, etc. Quae omnia propire de Sago Romano capienda sunt. Non enim omnia Saga fibulata fuisse declarant verba Claudii ad Regillianum, apud Trebellium. Quaam vis enim de Romanorum Sago, ex Varrone: Hispanorum ex Appiano: Illyricorum, ex Trebellio: Germanorum ex Tacito, qui ait, in Germ. c. 17. spina sagulum infibulare solitos: Gallorum ex Polyaeno id videatur constare: tamen Gallica Saga sine fibula suisse videntur, ad instar tunicae et quidem manicata, qualia hodierna Saga sunt et Italis Saii vocantur. Vide Tacitum Histor. l. 2. ubi de Caecinna. Quod ideo forte factum, quia cum braccati essent, inferiora corporis velabantur, adeoque opus non habebant vestibus clausis atque prolixis, Interim etsi, more tunicae, Galli Sagum induerent, tamen forte, cum ad pectus apertum esset, fibulâ ei, quâ clauderetur, fuit opus. Unde et Diodorus de iis, ἐπιπορποῦνται ςάγους ῤαβδωτοὺς. virgatum enim, et intercurrente purpurâ distinctum fuisse hoc Sagum, Veteres prodiderunt, Materia Sagi, sicut et aliarum vestium apud Romanos, lana fuit, maioris minorisque pretii: Saga scil. gregalium et manipularium militum crassiora ac viliora fuêre, ipsâ lanae ignobilitate: at Centurionum ac Tribunorum maioris pretii ac nobilioris texturae. Hinc Sagum pro vest viliori ac crassiori, apud Martiaem l. 6. Epigr. 11.
Te Cadmaea Tyros, me pinguis Gallia vestit,
Vis te purpreum, Marce, sagatus amem?
Ubi pingue crassumqueve sagum, quod ferme in Gllia conficiebatur, Tyriis lacernis opponitur. Vide eundem l. 8. Epigr. 58i. Senec. Ep. 18. et Strabvonem l. 4. Ex serico postea chlamydem Caium et Commodum gessisse, apud Dionem legimus: auratarum meminit Spartian. in Hadriano c. 17. Porro, ut tunica militaris alba fuit, ita Chlamydes et Saga natiô lana colore fuerunt: hôcque unô Imperatores Ducesque a militibus distinguebantur, quod Paludamentum purpureum sive coccinum gestarent. Gallicum tamen Sagum intextâ purpurâ distinctum fuisse, docet Virg. l. 8. Aen. v. 652. ubi de Gallis,
Aurea caesaries illis, atque aurea vestis,
Virgatis lucent sagulis: tum lactea colla
Auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant
Gaesa manu -----
In quae verba Seryius, Sagula virgata erant, quae habebant in virgarum morem deductas vias. Et bene adlusit ad Gallicam linguam per quam virga purpura dicitur. Virgatis ergo, ac si diceret, purpuratis, quae Sagula virgata etiam Trabeata dicta sunt. Quam ob causam verba Gallieni, perditâ Galliâ querentis: Non sine trabeatis sagis tuta Resp. est? de virgatis sagis, interpretatur Casaubonus, ex Diodoro Scutulata eadem, i. e. macularum instar, cancellatim et reticulatim distincta, vocat Scaliger. Hinc Sagulum brevius Sago, etc. Neque vero tantum pro veste militari, sed et pro quovis tegumento, Sagum usurpatum olim fuisse, notat Casauboin. ad Capitolin. de L. Veri equo c. 6. Vide supra. Praeterea, cum inter bella civilia mutatio vestis fieret, depositis togis, Saga sumebantur: Unde ire ad saga, et esse in sagis, apud Ciceron. aliosque; Graeci Scriptores, sumere chlamydes, dixerunt. Sic apud Vell. Paterculum l. 2. c. 16. in haec verba, Utque ad saga iretur, diuque in eo habitu maneretur, notat Schegkius, Sagum Romae in dubio belli eventu sumere, moris fuisse; ut in tumultu, et tristi tempore, ponere annulos, indicere iustitium, differre vadimonia, mutare vestem: nque, cum semel sumptum est, fuisse depositum, nisi spe laetiore. Idem ibid. tria Sagi genera facit. unum lugubre, i. e. luridum, nigrum, pullum, de quo modo: Alterum gregale Militum, densum ac villosum: Tertium
Imperatoris, quod Paludamentum proprie, de quo utroque supra. Vide Octav. Ferrarium de Re vestaiaria passim, inprimis. c. 7. et seqq. In Sagis ac centonibus fuisse servos, docet Columella de Re Rust. Passim, aec.
Sagi varia genera.
α. Aestivum, quod levius, cuiusmodi describitur a Statio Theb. l. 7. v. 656.
Et rubet imbellis Tyrio sub tcgmine thorax.
β. Atrebaticum, frequens apud Auctores, vide supra, Atrabaticae Vestes. γ. Gallicum, manicatum fuit, quadratum, intextaque purpurâ distinctum, ut diximus. δ. Germanicum, Tacito memoratur, Germ. c. 17. fuitque non rato spinâ, fibulae locô nexum. Argento variegata Herodianus l. 4. c. 7. habet Caracallam, chlamyde Romanâ depositâ, saepe Germanorum indumenta sumpsisse, referens. iconem e Cluverio in opus suum transtulit Ferrarius Parte 2. l. 3. c. 10. ε. Fresonicum, apud Monachum Sangall. l. 1. c. 36. brevissimum fuit. ζ. Hibernum, densius, ex lana scil. crassa et villosa, videre est apud Strabonem l. 3. et 4. η. Hispanicum, apud Valerium Max. l. 3. c. 2. duplex fuit vestimentum, craslum itidem et infibulari solitum, Appiano Iberic. θ. Iacke vide supra, uti et Iupa, ubi de Iupello; sicut de laciniis a sago militari, mediô aevô; dependulis voce Labellus. Lusitanicum, Straboni memoratur l. 3. ubi nigrivestes Lusitanos omnes, et plerumque sagis indutos, in quibus et accumbant, habet. ι. Πομπικὸν, et festivitatum proprium. occurrit apud Spartianum in Severo, c. 6. Qunm Romam Severus venisset, praetorianos cum subarmalibus inermes sibi iussit occurrere. Quod plenius explicans Herodian. iussit Praetorianos, inquit, obviam sibi prodire in habitu pacis et triumphali. i. e. quo uterentur festis diebus et cum Imperatorem triumphantem sequerentur. Erat vero Praetorianorum vestis ἐιρηνικὴ, ut is vocat, sive habitus pacem denotans, ut loquitur Tertullian. ἐφεςτρὶς et trabeae similis chsamys, vel Sagum. herodian. l. 7. c. 11. ἦλθον μέχρι τῆς ἐισόδου τῆς συγκλήτου, εν λιταῖς ἐςθῆ???ι καὶ ὲφεςτρί???ι. Sed Saga illa, quorum ibi Herodianus meminit, quottidianae vestes erant, atistae, de quibus Sprtian. d. l. erant πομπικαὶ Cuiusmodi Saga seu togas militares, Subarmalia vocat, quod sub armis fibulâ annecterentur, vel sub armos reicerentur. Nam etsi ἐιρηνικαὶ erant, ex parte tamen militarem habitum referebant. Salmas. ad loc. cit. κ. Punicom, apud Val. Max. l. 5. c. 1. exempl. 11. λ. Romanum, apertum fuit et solicum infibulari, cuius usus in bello ac rebus tristibu: ut pluribus supra diximus. μ. Saracenicum, coloratim crat, uti tradit Ammian. l. 14. ν. Scutulatum, notante Scaligerô, dictum est, quod alias virgatum, item trabeatum, Gallicum nempe. Gallos enim saga gestasse, ῥαβδωτὰ πλινθίοις πολυανθέ???ι, καὶ πυκνοῖς διειλημμένα, Scutulata et reticulatim distincta, narrat Diodorus etc. Vide quoque Rosin. Antiqq. Rom. passim, ut et supra Cocula, Cointisae, ac infra Tunica.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • sagum — sagum …   Dictionnaire des rimes

  • sagum — SÁGUM, sagumuri, s.n. Manta scurtă, prinsă pe umăr, pe care o purtau romanii şi galii. – Din lat., fr. sagum. Trimis de LauraGellner, 17.07.2004. Sursa: DEX 98  ságum s. n., pl. ságumuri Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa: Dicţionar ortografic… …   Dicționar Român

  • Sagum — Saltar a navegación, búsqueda El sagum (probablemente palabra de origen celta) era un antiguo tipo de abrigo romano que fue fabricado de un pedazo rectangular de lana. Tenía una apertura para la cabeza y de vez en cuando una capucha. El tercio… …   Wikipedia Español

  • Sagum — Sa gum, n.; pl. {Saga}. [L. sagum, sagus; cf. Gr. ?. Cf. {Say} a kind of serge.] (Rom. Antiq.) The military cloak of the Roman soldiers. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • sagum — [ sagɔm ] n. m. • 1655; mot lat. d o. gaul. ♦ Didact. Court manteau de laine que portaient les Romains et les Gaulois à la guerre. ⇒ 1. saie. sagum [sagɔm] n. m. ÉTYM. 1655; mot lat. d orig. gauloise. ❖ ♦ Didact. Court manteau de laine que… …   Encyclopédie Universelle

  • Sagum —   [lateinisch] das, s/...ga, der wohl von den Kelten übernommene, auf der rechten Schulter gefibelte römische Soldatenmantel aus schwerem Wollstoff.   * * * Sa|gum [auch: zagʊm], das; s, ...ga [lat. sagum, aus dem Kelt.]: aus dickem Wollstoff… …   Universal-Lexikon

  • Sagum — (röm. Ant.), weites wollenes Kleid, bes. der Soldaten, später auch der Reisenden, ging bis an die Knie, sogar bis an die Knöchel. Gewöhnlich nennt man es eine gallische Kleidung, bei den Galliern wurde es jedoch mit Ärmeln getragen u. war ein… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Sagum — (lat.), Straßengewand der römischen Soldaten, aus einem Stück dunkeln Wollenstoffs bestehend, von den Galliern übernommen; insbes. heißt S. der Militärmantel …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Sagum — Sagum, der Kriegsmantel der röm. Soldaten …   Kleines Konversations-Lexikon

  • sagum — |à| s. m. Sagu …   Dicionário da Língua Portuguesa

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”